Buscar

martes, 20 de agosto de 2013

Gregoriano:Pater e Credo





Canto del Pater (You Tube)

Oremus: Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:
Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed liberanos a malo. 


CREDO
Credo in unum Deum, 
Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. 
Et ex Patre natum ante omnia saecula. 
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. 
Genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. 
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est. 
Crucifixus etiam pro pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. 

Et resurrexit tertia die secundum scripturas. 
Et ascendit in caelum; sedet ad dexteram Patris. 
Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem qui ex Patre Filioque procedit. 
Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas.

Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum; et expecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi. Amen


Canto del Credo III (You Tube)





No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.